- HALIMUM
- HALIMUMapud Plin. l. 17. c. 24. Necant invicem inter sese (planiae) umbrâ, vel densitate, atque alimenti rapinâ, necat et edera vinciens, nec viscum prodest, et cytisus; nec auro, quod Alimon Graeci vocant: quid sit, etiam olim disceptatum eodem teste l. 22. c. 22. Salmas. est frutex Chali, uti Arabes vocant, in Aegypto et Syria frequens, ex cuius cineribus, cum quodam silicum genere mixtis, pretiosa ac nitidissima crystallina conficiunt Veneti vitrarii. Crescit etiam in Narbonensi prov. ubi inde Vitraria dicitur: sicut cineres eius in lapidem ferruminatos soldam vocant iidem. Latini Amptellaciam dixêre, ob eandem causam, quod viz. ampullae vitreae fierent ex ea vel quod ampullae fractae solidarentur eâ et maltharentur. Graecis Auctoribus κόμαρις et κόμαρος est. qui de ea mira praedicant: unde et Ε῾ρμοῦ βάσιν, et Η῾λίου ςτέφανον, item ἱερὸν κλάδοι, Mercurit basin, Solis coronam, Sacrum ramum, illam passim nuncupant Scriptores Chymici. Salis enim Chali, seu aluminis Catinae, quod idem cum solda Narbonensium, frequens illis usus est, praecipue, in quibus ἡ πῆξις requiritur: eo Mercurium suum figunt, et ad argentum in aurum commutandum (qui Sol ipsis) utuntur etc. Certe herba Chali spaore salso est, unde et Salsolam eam Pandectarius vocat: ἅλιμον autem idem Graece sonat: quam et ἁλμνρίδα proin vocavit Menander Trophonio. Chali frutex est, in maritimis et iuxta ripas aquarum salsarum nascens, cui folium pingue, spissum, laeve, oblongum. Abstergentem vim habere, pannosque eo lavari, saponemque etiam praebere optimum, quinetiam mulieres eo uti, ad fucandam faciem et nitorem corpori conciliandum, Neoterici tradunt etc. Quae omnia halimo Veterum conveniunt, inter cuius virtutes et hanc recenset Plin. praeterea nitorem corpori fieri, dentibusque candorem, si fricentur radice eius. Ut alia omittam, quae Salmas. praefat. pluribus exsequitur ad Solin. p. 174. et 1096. Vide quoque infra Sinapi, ubi de Hebr. voce Gap desc: Hebrew quae occurrit Iud. c. 9. v. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.